hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum et Iebuseum et Amorreum Gergeseum Eveum et Araceum Sineum et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram filii Aram Us et Hul et Gether et Mes at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare et Aduram et Uzal Decla et Ebal et Abimahel Saba et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium