* | bible | * | 1. genesis | 15      <   > 

latin
 
1.    his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
 
2.    dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
 
3.    addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
 
4.    statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
 
5.    eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
 
6.    credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
 
7.    dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
 
8.    at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
 
9.    respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
 
10.    qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
 
11.    descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
 
12.    cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
 
13.    dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
 
14.    verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
 
15.    tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
 
16.    generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
 
17.    cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
 
18.    in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
 
19.    Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
 
20.    et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
 
21.    et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos