* | bible | * | 16. nehemiah | 7      <   > 

latin
 
1.    postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas
 
2.    praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur
 
3.    et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam
 
4.    civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae
 
5.    dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo
 
6.    isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam
 
7.    qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel
 
8.    filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
 
9.    filii Saphatiae trecenti septuaginta duo
 
10.    filii Area sescenti quinquaginta duo
 
11.    filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo
 
12.    filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor
 
13.    filii Zethua octingenti quadraginta quinque
 
14.    filii Zacchai septingenti sexaginta
 
15.    filii Bennui sescenti quadraginta octo
 
16.    filii Bebai sescenti viginti octo
 
17.    filii Azgad duo milia trecenti viginti duo
 
18.    filii Adonicam sescenti sexaginta septem
 
19.    filii Baggoaim duo milia sexaginta septem
 
20.    filii Adin sescenti quinquaginta quinque
 
21.    filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo
 
22.    filii Asem trecenti viginti octo
 
23.    filii Besai trecenti viginti quattuor
 
24.    filii Areph centum duodecim
 
25.    filii Gabaon nonaginta quinque
 
26.    viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo
 
27.    viri Anathoth centum viginti octo
 
28.    viri Bethamoth quadraginta duo
 
29.    viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres
 
30.    viri Rama et Geba sescenti viginti unus
 
31.    viri Machmas centum viginti duo
 
32.    viri Bethel et Hai centum viginti tres
 
33.    viri Nebo alterius quinquaginta duo
 
34.    viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
 
35.    filii Arem trecenti viginti
 
36.    filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
 
37.    filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus
 
38.    filii Senaa tria milia nongenti triginta
 
39.    sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres
 
40.    filii Emmer mille quinquaginta duo
 
41.    filii Phassur mille ducenti quadraginta septem
 
42.    filii Arem mille decem et septem Levitae
 
43.    filii Iosue et Cadmihel filiorum
 
44.    Oduia septuaginta quattuor cantores
 
45.    filii Asaph centum quadraginta octo
 
46.    ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
 
47.    Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth
 
48.    filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon
 
49.    filii Anan filii Geddel filii Gaer
 
50.    filii Raaia filii Rasim filii Necoda
 
51.    filii Gezem filii Aza filii Fasea
 
52.    filii Besai filii Munim filii Nephusim
 
53.    filii Becbuc filii Acupha filii Arur
 
54.    filii Besloth filii Meida filii Arsa
 
55.    filii Bercos filii Sisara filii Thema
 
56.    filii Nesia filii Atipha
 
57.    filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
 
58.    filii Iahala filii Dercon filii Geddel
 
59.    filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon
 
60.    omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
 
61.    hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
 
62.    filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo
 
63.    et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
 
64.    hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
 
65.    dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus
 
66.    omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
 
67.    absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque
 
68.    \\
 
69.    cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti
 
70.    nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta
 
71.    et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas
 
72.    et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem
 
73.    habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis