* | bible | * | 19. psalms | 116      <   > 

latin
 
1.    dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
 
2.    inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
 
3.    circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
 
4.    et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
 
5.    clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
 
6.    custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
 
7.    revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
 
8.    quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
 
9.    deambulabo coram Domino in terris viventium
 
10.    credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
 
11.    ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
 
12.    quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
 
13.    calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
 
14.    vota mea Domino reddam coram omni populo eius
 
15.    gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
 
16.    obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
 
17.    tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
 
18.    vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
 
19.    in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia