| latin |
---|
1. |
humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
|
|
2. |
dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
|
|
3. |
sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
|
|
4. |
multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
|
|
5. |
Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
|
|
6. |
lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
|
|
7. |
benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
|
|
8. |
proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
|
|
9. |
propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
|
|
10. |
non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
|
|
11. |
ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
|
|