* | bible | * | 19. psalms | 3      <   > 

latin
 
1.    canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
 
2.    Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
 
3.    multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
 
4.    tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
 
5.    voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
 
6.    ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
 
7.    non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
 
8.    quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
 
9.    Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper