* | bible | * | 2. exodus | 38      <   > 

latin
 
1.    fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
 
2.    cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis
 
3.    et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
 
4.    craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam
 
5.    fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum
 
6.    quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
 
7.    induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
 
8.    fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
 
9.    et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
 
10.    columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
 
11.    aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
 
12.    in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea
 
13.    porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
 
14.    e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
 
15.    et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem
 
16.    cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
 
17.    bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
 
18.    et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
 
19.    columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae
 
20.    paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
 
21.    haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
 
22.    quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat
 
23.    iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
 
24.    omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
 
25.    oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
 
26.    fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
 
27.    centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
 
28.    de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
 
29.    aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
 
30.    ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
 
31.    et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum