* | bible | * | 20. proverbs | 3      <   > 

latin
 
1.    fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
 
2.    longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
 
3.    misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
 
4.    et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
 
5.    habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
 
6.    in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
 
7.    ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
 
8.    sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
 
9.    honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
 
10.    et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
 
11.    disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
 
12.    quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
 
13.    beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
 
14.    melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
 
15.    pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
 
16.    longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
 
17.    viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
 
18.    lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
 
19.    Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
 
20.    sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
 
21.    fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
 
22.    et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
 
23.    tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
 
24.    si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
 
25.    ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
 
26.    Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
 
27.    noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
 
28.    ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
 
29.    ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
 
30.    ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
 
31.    ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
 
32.    quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
 
33.    egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
 
34.    inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
 
35.    gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia