* | bible | * | 41. mark | 3      <   > 

latin
 
1.    et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
 
2.    et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
 
3.    et ait homini habenti manum aridam surge in medium
 
4.    et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
 
5.    et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
 
6.    exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
 
7.    et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
 
8.    et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
 
9.    et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
 
10.    multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
 
11.    et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
 
12.    tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
 
13.    et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
 
14.    et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
 
15.    et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
 
16.    et inposuit Simoni nomen Petrus
 
17.    et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
 
18.    et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
 
19.    et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
 
20.    et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
 
21.    et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
 
22.    et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
 
23.    et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
 
24.    et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
 
25.    et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
 
26.    et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
 
27.    nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
 
28.    amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
 
29.    qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
 
30.    quoniam dicebant spiritum inmundum habet
 
31.    et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
 
32.    et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
 
33.    et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
 
34.    et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
 
35.    qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est