* | bible | * | 42. luke | 23      <   > 

latin
 
1.    et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
 
2.    coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
 
3.    Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
 
4.    ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
 
5.    at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
 
6.    Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
 
7.    et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
 
8.    Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
 
9.    interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
 
10.    stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
 
11.    sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
 
12.    et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
 
13.    Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
 
14.    dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
 
15.    sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
 
16.    emendatum ergo illum dimittam
 
17.    exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
 
18.    qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
 
19.    iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
 
20.    at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
 
21.    ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
 
22.    at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
 
23.    et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
 
24.    dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
 
25.    et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
 
26.    sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
 
27.    conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
 
28.    quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
 
29.    tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
 
30.    quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
 
31.    ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
 
32.    et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
 
33.    Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
 
34.    et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
 
35.    inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
 
36.    dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
 
37.    erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
 
38.    unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
 
39.    respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
 
40.    et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
 
41.    et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
 
42.    et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
 
43.    erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
 
44.    et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
 
45.    et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
 
46.    videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
 
47.    et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
 
48.    stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
 
49.    et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
 
50.    hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
 
51.    hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
 
52.    et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
 
53.    et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
 
54.    subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
 
55.    et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum