| latin |
---|
1. |
ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
|
|
2. |
rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
|
|
3. |
in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
|
|
4. |
nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
|
|
5. |
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
|
|
6. |
et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
|
|
7. |
quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
|
|
8. |
nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
|
|
9. |
ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
|
|
10. |
quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
|
|
11. |
hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
|
|
12. |
non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
|
|
13. |
nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
|
|
14. |
non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
|
|
15. |
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
|
|
16. |
etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
|
|
17. |
qui autem gloriatur in Domino glorietur
|
|
18. |
non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
|
|