* | bible | * | 5. deuteronomy | 10      <   > 

latin
 
1.    in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
 
2.    et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
 
3.    feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
 
4.    scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
 
5.    reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
 
6.    filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
 
7.    inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
 
8.    eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
 
9.    quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
 
10.    ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
 
11.    dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
 
12.    et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
 
13.    custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
 
14.    en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt
 
15.    et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
 
16.    circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
 
17.    quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera
 
18.    facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
 
19.    et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
 
20.    Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
 
21.    ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
 
22.    in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli