| latin |
---|
1. |
haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
|
|
2. |
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
|
|
3. |
audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
|
|
4. |
audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
|
|
5. |
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
|
|
6. |
eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
|
|
7. |
et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
|
|
8. |
et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos
|
|
9. |
scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
|
|
10. |
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
|
|
11. |
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
|
|
12. |
et comederis et saturatus fueris
|
|
13. |
cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis
|
|
14. |
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt
|
|
15. |
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae
|
|
16. |
non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
|
|
17. |
custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
|
|
18. |
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
|
|
19. |
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
|
|
20. |
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis
|
|
21. |
dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
|
|
22. |
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
|
|
23. |
et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
|
|
24. |
praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie
|
|
25. |
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis
|
|