* | bible | * | 50. philippians | 2      <   > 

latin
 
1.    si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
 
2.    implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
 
3.    nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
 
4.    non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
 
5.    hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
 
6.    qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
 
7.    sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
 
8.    humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
 
9.    propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
 
10.    ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
 
11.    et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
 
12.    itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
 
13.    Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
 
14.    omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
 
15.    ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
 
16.    verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
 
17.    sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
 
18.    id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
 
19.    spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
 
20.    neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
 
21.    omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
 
22.    experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
 
23.    hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
 
24.    confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
 
25.    necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
 
26.    quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
 
27.    nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
 
28.    festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
 
29.    excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
 
30.    quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium