| latin |
---|
1. |
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
|
|
2. |
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
|
|
3. |
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
|
|
4. |
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
|
|
5. |
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
|
|
6. |
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
|
|
7. |
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
|
|
8. |
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
|
|
9. |
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
|
|
10. |
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
|
|
11. |
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
|
|
12. |
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
|
|
13. |
mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
|
|
14. |
tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
|
|
15. |
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
|
|
16. |
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
|
|
17. |
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
|
|