| latin |
---|
1. |
cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel
|
|
2. |
et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
|
|
3. |
et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
|
|
4. |
possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
|
|
5. |
et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem
|
|
6. |
egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe
|
|
7. |
descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem
|
|
8. |
de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
|
|
9. |
urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum
|
|
10. |
et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius
|
|