| latin |
---|
1. |
levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
|
|
2. |
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
|
|
3. |
et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius
|
|
4. |
currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
|
|
5. |
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
|
|
6. |
et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
|
|
7. |
accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
|
|
8. |
quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
|
|
9. |
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
|
|
10. |
dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
|
|
11. |
et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
|
|
12. |
ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
|
|
13. |
dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges
|
|
14. |
praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir
|
|
15. |
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
|
|
16. |
reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
|
|
17. |
et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
|
|
18. |
transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
|
|
19. |
emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis
|
|
20. |
et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel
|
|