* | bible | * | 1. genesis | 5      <   > 

latin
 
1.    hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
 
2.    masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
 
3.    vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
 
4.    et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
 
5.    et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
 
6.    vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
 
7.    vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
 
8.    et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
 
9.    vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
 
10.    post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
 
11.    factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
 
12.    vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
 
13.    et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
 
14.    et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
 
15.    vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
 
16.    et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
 
17.    et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
 
18.    vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
 
19.    et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
 
20.    et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
 
21.    porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
 
22.    et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
 
23.    et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
 
24.    ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
 
25.    vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
 
26.    et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
 
27.    et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
 
28.    vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
 
29.    vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
 
30.    vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
 
31.    et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
 
32.    Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth