* | bible | * | 13. 1 chronicles | 8      <   > 

latin
 
1.    Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
 
2.    Nuaha quartum et Rapha quintum
 
3.    fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
 
4.    Abisue quoque et Neman et Ahoe
 
5.    sed et Gera et Sephuphan et Uram
 
6.    hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
 
7.    Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
 
8.    porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
 
9.    genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
 
10.    Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
 
11.    Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
 
12.    porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
 
13.    Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
 
14.    et Haio et Sesac et Ierimoth
 
15.    et Zabadia et Arod et Eder
 
16.    Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
 
17.    et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
 
18.    et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
 
19.    et Iacim et Zechri et Zabdi
 
20.    et Helioenai et Selethai et Helihel
 
21.    et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
 
22.    et Iesphan et Heber et Helihel
 
23.    et Abdon et Zechri et Hanan
 
24.    et Anania et Ailam et Anathothia
 
25.    et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
 
26.    et Samsari et Sooria et Otholia
 
27.    et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
 
28.    hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
 
29.    in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
 
30.    filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
 
31.    Gedor quoque et Ahio et Zacher
 
32.    et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
 
33.    Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
 
34.    filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
 
35.    filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
 
36.    et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
 
37.    et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
 
38.    porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
 
39.    filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
 
40.    fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin