| latin | |
|---|---|
| 1. | dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae |
| 2. | inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo |
| 3. | circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi |
| 4. | et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam |
| 5. | clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors |
| 6. | custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me |
| 7. | revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi |
| 8. | quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa |
| 9. | deambulabo coram Domino in terris viventium |
| 10. | credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis |
| 11. | ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium |
| 12. | quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi |
| 13. | calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo |
| 14. | vota mea Domino reddam coram omni populo eius |
| 15. | gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius |
| 16. | obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea |
| 17. | tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo |
| 18. | vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius |
| 19. | in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia |