| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis |
| 2. | Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum |
| 3. | quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas |
| 4. | benefac Domine bonis et rectis corde |
| 5. | qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel |