| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine |
| 2. | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae |
| 3. | si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit |
| 4. | quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi |
| 5. | anima mea ad Dominum |
| 6. | a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum |
| 7. | quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio |
| 8. | et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |