| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno |
| 2. | sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius |
| 3. | sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum |