| latin | |
|---|---|
| 1. | alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum |
| 2. | qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri |
| 3. | laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens |
| 4. | quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum |
| 5. | quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis |
| 6. | omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis |
| 7. | levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis |
| 8. | qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus |
| 9. | misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius |
| 10. | qui percussit gentes multas et occidit reges fortes |
| 11. | Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan |
| 12. | et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo |
| 13. | Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione |
| 14. | quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis |
| 15. | idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
| 16. | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
| 17. | aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum |
| 18. | similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis |
| 19. | domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino |
| 20. | domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino |
| 21. | benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia |