| latin | |
|---|---|
| 1. | alleluia |
| 2. | lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus |
| 3. | in filio hominis cui non est salus |
| 4. | egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius |
| 5. | beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo |
| 6. | qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt |
| 7. | et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos |
| 8. | Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos |
| 9. | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret |
| 10. | regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem |