| latin | |
|---|---|
| 1. | psalmus cantici pro dedicatione domus David |
| 2. | exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me |
| 3. | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me |
| 4. | Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum |
| 5. | cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius |
| 6. | quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus |
| 7. | ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum |
| 8. | Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus |
| 9. | ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor |
| 10. | quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam |
| 11. | audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor |
| 12. | convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia |
| 13. | ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi |