| latin | |
|---|---|
| 1. | pro victoria canticum David |
| 2. | beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus |
| 3. | Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum |
| 4. | Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua |
| 5. | ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi |
| 6. | inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius |
| 7. | et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet |
| 8. | simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi |
| 9. | verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat |
| 10. | sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam |
| 11. | tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis |
| 12. | in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi |
| 13. | ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum |
| 14. | benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen |