| latin | |
|---|---|
| 1. | pro victoria filiorum Core eruditionis |
| 2. | Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis |
| 3. | tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos |
| 4. | non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi |
| 5. | tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob |
| 6. | in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros |
| 7. | non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me |
| 8. | quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti |
| 9. | in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper |
| 10. | verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris |
| 11. | vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos |
| 12. | dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos |
| 13. | vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum |
| 14. | posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro |
| 15. | posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus |
| 16. | tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me |
| 17. | a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris |
| 18. | omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo |
| 19. | non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua |
| 20. | quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis |
| 21. | si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum |
| 22. | numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis |
| 23. | consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum |
| 24. | quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras |
| 25. | quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster |
| 26. | surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam |
| 27. | |