| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum psalmi filiorum Core |
| 2. | magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo |
| 3. | specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni |
| 4. | Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando |
| 5. | quia ecce reges congregati sunt venerunt simul |
| 6. | ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt |
| 7. | horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis |
| 8. | in vento uredinis confringes naves maris |
| 9. | sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper |
| 10. | aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
| 11. | secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua |
| 12. | laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua |
| 13. | circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius |
| 14. | ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima |
| 15. | quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte |