| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro hereditatibus canticum David |
| 2. | verba mea audi Domine intellege murmur meum |
| 3. | rex meus et Deus meus |
| 4. | quia te deprecor Domine mane audies vocem meam |
| 5. | mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu |
| 6. | nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum |
| 7. | odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus |
| 8. | ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo |
| 9. | Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam |
| 10. | non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae |
| 11. | sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te |
| 12. | et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum |
| 13. | quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum |