| latin | |
|---|---|
| 1. | canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius |
| 2. | de Sion perfecta decore Deus apparuit |
| 3. | veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida |
| 4. | vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum |
| 5. | congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio |
| 6. | et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper |
| 7. | audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum |
| 8. | non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper |
| 9. | non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos |
| 10. | mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium |
| 11. | scio omnes aves montium et universitas agri mecum est |
| 12. | si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius |
| 13. | numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam |
| 14. | immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua |
| 15. | et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me |
| 16. | impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo |
| 17. | qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te |
| 18. | si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua |
| 19. | os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum |
| 20. | sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium |
| 21. | haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos |
| 22. | intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet |
| 23. | qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei |