| latin | |
|---|---|
| 1. | victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth |
| 2. | miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me |
| 3. | conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime |
| 4. | quacumque die territus fuero ego in te confidam |
| 5. | in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi |
| 6. | tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum |
| 7. | congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam |
| 8. | quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus |
| 9. | secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua |
| 10. | tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es |
| 11. | in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi |
| 12. | in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi |
| 13. | quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium |
| 14. | |