| latin | |
|---|---|
| 1. | victori in torcularibus Asaph |
| 2. | laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob |
| 3. | adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio |
| 4. | clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae |
| 5. | quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
| 6. | testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi |
| 7. | amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt |
| 8. | in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper |
| 9. | audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me |
| 10. | non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum |
| 11. | ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
| 12. | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi |
| 13. | et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis |
| 14. | utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset |
| 15. | quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam |
| 16. | qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo |
| 17. | et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos |