* | bible | * | 2. exodus | 21      <   > 

latin
 
1.    haec sunt iudicia quae propones eis
 
2.    si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
 
3.    cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
 
4.    sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
 
5.    quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
 
6.    offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
 
7.    si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
 
8.    si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
 
9.    sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
 
10.    quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
 
11.    si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
 
12.    qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
 
13.    qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
 
14.    si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
 
15.    qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
 
16.    qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
 
17.    qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
 
18.    si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
 
19.    si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
 
20.    qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
 
21.    sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
 
22.    si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
 
23.    sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
 
24.    oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
 
25.    adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
 
26.    si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
 
27.    dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
 
28.    si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
 
29.    quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
 
30.    quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
 
31.    filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
 
32.    si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
 
33.    si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
 
34.    dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
 
35.    si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
 
36.    sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet