| latin | |
|---|---|
| 1. | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
| 2. | mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii |
| 3. | et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum |
| 4. | et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis |
| 5. | et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones |
| 6. | et ante illud altare holocausti |
| 7. | labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua |
| 8. | circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius |
| 9. | et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur |
| 10. | altare holocausti et omnia vasa eius |
| 11. | labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum |
| 12. | adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua |
| 13. | indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum |
| 14. | fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus |
| 15. | igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum |
| 16. | erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas |
| 17. | et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat |
| 18. | posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper |
| 19. | cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem |
| 20. | posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum |
| 21. | ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi |
| 22. | posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi |
| 23. | locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini |
| 24. | posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum |
| 25. | et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus |
| 26. | posuit et tentorium in introitu tabernaculi |
| 27. | et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat |
| 28. | labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua |
| 29. | laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes |
| 30. | cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus |
| 31. | erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt |
| 32. | operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud |
| 33. | nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat |
| 34. | si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas |
| 35. | si pendebat desuper manebant in eodem loco |
| 36. | |
| 37. | |
| 38. | |