* | bible | * | 20. proverbs | 14      <   > 

latin
 
1.    sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
 
2.    ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
 
3.    in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
 
4.    ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
 
5.    testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
 
6.    quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
 
7.    vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
 
8.    sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
 
9.    stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
 
10.    cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
 
11.    domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
 
12.    est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
 
13.    risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
 
14.    viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
 
15.    innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
 
16.    sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
 
17.    inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
 
18.    possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
 
19.    iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
 
20.    etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
 
21.    qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
 
22.    errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
 
23.    in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
 
24.    corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
 
25.    liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
 
26.    in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
 
27.    timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
 
28.    in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
 
29.    qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
 
30.    vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
 
31.    qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
 
32.    in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
 
33.    in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
 
34.    iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
 
35.    acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit