* | bible | * | 20. proverbs | 16      <   > 

latin
 
1.    hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
 
2.    omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
 
3.    revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
 
4.    universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
 
5.    abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
 
6.    misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
 
7.    cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
 
8.    melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
 
9.    cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
 
10.    divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
 
11.    pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
 
12.    abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
 
13.    voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
 
14.    indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
 
15.    in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
 
16.    posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
 
17.    semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
 
18.    contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
 
19.    melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
 
20.    eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
 
21.    qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
 
22.    fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
 
23.    cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
 
24.    favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
 
25.    est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
 
26.    anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
 
27.    vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
 
28.    homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
 
29.    vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
 
30.    qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
 
31.    corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
 
32.    melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
 
33.    sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur