* | bible | * | 20. proverbs | 29      <   > 

latin
 
1.    viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
 
2.    in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
 
3.    vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
 
4.    rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
 
5.    homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
 
6.    peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
 
7.    novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
 
8.    homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
 
9.    vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
 
10.    viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
 
11.    totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
 
12.    princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
 
13.    pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
 
14.    rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
 
15.    virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
 
16.    in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
 
17.    erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
 
18.    cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
 
19.    servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
 
20.    vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
 
21.    qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
 
22.    vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
 
23.    superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
 
24.    qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
 
25.    qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
 
26.    multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
 
27.    abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via