| latin | |
|---|---|
| 1. | melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis |
| 2. | melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit |
| 3. | melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis |
| 4. | cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia |
| 5. | melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi |
| 6. | quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas |
| 7. | calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius |
| 8. | melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante |
| 9. | ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit |
| 10. | ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio |
| 11. | utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem |
| 12. | sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo |
| 13. | considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit |
| 14. | in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias |
| 15. | haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua |
| 16. | noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas |
| 17. | ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo |
| 18. | bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit |
| 19. | sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis |
| 20. | non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet |
| 21. | sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi |
| 22. | scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis |
| 23. | cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me |
| 24. | multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam |
| 25. | lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium |
| 26. | et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa |
| 27. | ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem |
| 28. | quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni |
| 29. | solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi |