* | bible | * | 4. numbers | 15      <   > 

latin
 
1.    locutus est Dominus ad Mosen dicens
 
2.    loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
 
3.    et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
 
4.    offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
 
5.    et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
 
6.    et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
 
7.    et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
 
8.    quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
 
9.    dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
 
10.    et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
 
11.    sic facietis
 
12.    per singulos boves et arietes et agnos et hedos
 
13.    tam indigenae quam peregrini
 
14.    eodem ritu offerent sacrificia
 
15.    unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
 
16.    locutus est Dominus ad Mosen dicens
 
17.    loquere filiis Israhel et dices ad eos
 
18.    cum veneritis in terram quam dabo vobis
 
19.    et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
 
20.    de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
 
21.    ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
 
22.    quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
 
23.    et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
 
24.    oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
 
25.    et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
 
26.    et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
 
27.    quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
 
28.    et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
 
29.    tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
 
30.    anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
 
31.    verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
 
32.    factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
 
33.    obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
 
34.    qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
 
35.    dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
 
36.    cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
 
37.    dixit quoque Dominus ad Mosen
 
38.    loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
 
39.    quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
 
40.    sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
 
41.    ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus