* | bible | * | 4. numbers | 2      <   > 

latin
 
1.    locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
 
2.    singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
 
3.    ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
 
4.    et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
 
5.    iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
 
6.    et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
 
7.    in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
 
8.    omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
 
9.    universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
 
10.    in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
 
11.    et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
 
12.    iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
 
13.    et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
 
14.    in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
 
15.    et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
 
16.    omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
 
17.    levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
 
18.    ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
 
19.    cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
 
20.    et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
 
21.    cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
 
22.    in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
 
23.    et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
 
24.    omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
 
25.    ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
 
26.    cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
 
27.    iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
 
28.    cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
 
29.    de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
 
30.    cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
 
31.    omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
 
32.    hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
 
33.    Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
 
34.    feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum