* | bible | * | 40. matthew | 10      <   > 

latin
 
1.    et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
 
2.    duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
 
3.    Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
 
4.    Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
 
5.    hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
 
6.    sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
 
7.    euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
 
8.    infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
 
9.    nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
 
10.    non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
 
11.    in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
 
12.    intrantes autem in domum salutate eam
 
13.    et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
 
14.    et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
 
15.    amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
 
16.    ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
 
17.    cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
 
18.    et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
 
19.    cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
 
20.    non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
 
21.    tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
 
22.    et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
 
23.    cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
 
24.    non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
 
25.    sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
 
26.    ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
 
27.    quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
 
28.    et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
 
29.    nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
 
30.    vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
 
31.    nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
 
32.    omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
 
33.    qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
 
34.    nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
 
35.    veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
 
36.    et inimici hominis domestici eius
 
37.    qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
 
38.    et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
 
39.    qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
 
40.    qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
 
41.    qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
 
42.    et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam