* | bible | * | 40. matthew | 15      <   > 

latin
 
1.    tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
 
2.    quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
 
3.    ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
 
4.    nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
 
5.    vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
 
6.    et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
 
7.    hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
 
8.    populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
 
9.    sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
 
10.    et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
 
11.    non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
 
12.    tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
 
13.    at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
 
14.    sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
 
15.    respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
 
16.    at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
 
17.    non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
 
18.    quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
 
19.    de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
 
20.    haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
 
21.    et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
 
22.    et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
 
23.    qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
 
24.    ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
 
25.    at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
 
26.    qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
 
27.    at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
 
28.    tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
 
29.    et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
 
30.    et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
 
31.    ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
 
32.    Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
 
33.    et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
 
34.    et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
 
35.    et praecepit turbae ut discumberet super terram
 
36.    et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
 
37.    et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
 
38.    erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
 
39.    et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan