* | bible | * | 45. romans | 3      <   > 

latin
 
1.    quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
 
2.    multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
 
3.    quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
 
4.    est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
 
5.    si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
 
6.    absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
 
7.    si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
 
8.    et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
 
9.    quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
 
10.    sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
 
11.    non est intellegens non est requirens Deum
 
12.    omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
 
13.    sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
 
14.    quorum os maledictione et amaritudine plenum est
 
15.    veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
 
16.    contritio et infelicitas in viis eorum
 
17.    et viam pacis non cognoverunt
 
18.    non est timor Dei ante oculos eorum
 
19.    scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
 
20.    quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
 
21.    nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
 
22.    iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
 
23.    omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
 
24.    iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
 
25.    quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
 
26.    in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
 
27.    ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
 
28.    arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
 
29.    an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
 
30.    quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
 
31.    legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus