* | bible | * | 52. 1 thessalonians | 5      <      

latin
 
1.    de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
 
2.    ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
 
3.    cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
 
4.    vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
 
5.    omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
 
6.    igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
 
7.    qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
 
8.    nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
 
9.    quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
 
10.    qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
 
11.    propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
 
12.    rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
 
13.    ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
 
14.    rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
 
15.    videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
 
16.    semper gaudete
 
17.    sine intermissione orate
 
18.    in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
 
19.    Spiritum nolite extinguere
 
20.    prophetias nolite spernere
 
21.    omnia autem probate quod bonum est tenete
 
22.    ab omni specie mala abstinete vos
 
23.    ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
 
24.    fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
 
25.    fratres orate pro nobis
 
26.    salutate fratres omnes in osculo sancto
 
27.    adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
 
28.    King James Version The grace of our Lord Jesus Christ [be] with you. Amen.