* | bible | * | 55. 2 timothy | 2      <   > 

latin
 
1.    tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
 
2.    et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
 
3.    labora sicut bonus miles Christi Iesu
 
4.    nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
 
5.    nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
 
6.    laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
 
7.    intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
 
8.    memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
 
9.    in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
 
10.    ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
 
11.    fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
 
12.    si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
 
13.    si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
 
14.    haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
 
15.    sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
 
16.    profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
 
17.    et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
 
18.    qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
 
19.    sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
 
20.    in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
 
21.    si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
 
22.    iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
 
23.    stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
 
24.    servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
 
25.    cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
 
26.    et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem