* | bible | * | 6. joshua | 15      <   > 

latin
 
1.    igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
 
2.    initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
 
3.    egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
 
4.    atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
 
5.    ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
 
6.    ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
 
7.    et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
 
8.    ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
 
9.    pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
 
10.    et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
 
11.    et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
 
12.    hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
 
13.    Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
 
14.    delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
 
15.    atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
 
16.    dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
 
17.    cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
 
18.    quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
 
19.    at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
 
20.    haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
 
21.    erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
 
22.    et Cina et Dimona Adeda
 
23.    et Cedes et Asor Iethnan
 
24.    Zif et Thelem Baloth
 
25.    et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
 
26.    Aman Same et Molada
 
27.    et Asergadda et Asemon Bethfeleth
 
28.    et Asersual et Bersabee et Baziothia
 
29.    Bala et Hiim Esem
 
30.    et Heltholad Exiil et Harma
 
31.    Siceleg et Medemena et Sensenna
 
32.    Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
 
33.    in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
 
34.    et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
 
35.    et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
 
36.    et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
 
37.    Sanan et Adesa et Magdalgad
 
38.    Delean et Mesfa et Iecthel
 
39.    Lachis et Bascath et Aglon
 
40.    Thebbon et Lehemas et Chethlis
 
41.    et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
 
42.    Labana et Aether et Asan
 
43.    Ieptha et Esna et Nesib
 
44.    Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
 
45.    Accaron cum vicis et villulis suis
 
46.    ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
 
47.    Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
 
48.    et in monte Samir et Iether et Soccho
 
49.    et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
 
50.    Anab et Isthemo et Anim
 
51.    Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
 
52.    Arab et Roma et Esaan
 
53.    Ianum et Bethafua et Afeca
 
54.    Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
 
55.    Maon et Chermel et Zif et Iotae
 
56.    Iezrehel et Iucadam et Zanoe
 
57.    Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
 
58.    Alul et Bethsur et Gedor
 
59.    Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
 
60.    Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
 
61.    in deserto Betharaba Meddin et Schacha
 
62.    Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
 
63.    Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem