| latin | |
|---|---|
| 1. | oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum |
| 2. | Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| 3. | ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me |
| 4. | quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt |
| 5. | percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum |
| 6. | a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae |
| 7. | adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum |
| 8. | vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum |
| 9. | tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant |
| 10. | quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui |
| 11. | a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me |
| 12. | dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui |
| 13. | tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione |
| 14. | tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum |
| 15. | quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem |
| 16. | et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam |
| 17. | quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua |
| 18. | respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum |
| 19. | scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum |
| 20. | quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est |
| 21. | ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis |
| 22. | ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem |
| 23. | cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino |
| 24. | adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos |
| 25. | dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui |
| 26. | a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli |
| 27. | ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur |
| 28. | tu autem ipse es et anni tui non deficient |
| 29. | filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit |