| latin | |
|---|---|
| 1. | David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius |
| 2. | benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius |
| 3. | qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas |
| 4. | qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus |
| 5. | qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua |
| 6. | faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent |
| 7. | notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas |
| 8. | misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis |
| 9. | non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur |
| 10. | non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis |
| 11. | quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum |
| 12. | quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra |
| 13. | sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se |
| 14. | ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus |
| 15. | homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit |
| 16. | quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius |
| 17. | misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum |
| 18. | his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea |
| 19. | Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur |
| 20. | benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius |
| 21. | benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius |
| 22. | benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino |