* | bible | * | 19. psalms | 105      <   > 

latin
 
1.    alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
 
2.    canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
 
3.    exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
 
4.    quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
 
5.    recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
 
6.    semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
 
7.    ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
 
8.    recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
 
9.    quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
 
10.    et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
 
11.    dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
 
12.    cum essent viri pauci modici et advenae in ea
 
13.    et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
 
14.    non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
 
15.    nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
 
16.    et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
 
17.    misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
 
18.    adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
 
19.    usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
 
20.    misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
 
21.    posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
 
22.    ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
 
23.    et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
 
24.    et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
 
25.    convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
 
26.    misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
 
27.    posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
 
28.    misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
 
29.    commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
 
30.    ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
 
31.    dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
 
32.    dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
 
33.    et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
 
34.    dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
 
35.    et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
 
36.    et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
 
37.    et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
 
38.    laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
 
39.    expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
 
40.    petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
 
41.    aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
 
42.    quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
 
43.    et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
 
44.    et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
 
45.    ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia